monumenta.ch > Plinius > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 113
{XCI} Polygonum Graeci vocant quam nos sanguinariam. non attollitur a terra foliis rutae similis gramini. sucus eius infusus naribus supprimit sanguinem et potus cum vino cuiuslibet partis profluvium excreationesque cruentas inhibet. qui plura genera polygoni faciunt, hanc marem intellegi volunt appellarique a multitudine seminis aut densitate fruticis, alii polygonaton a frequentia geniculorum, alii thalattida, alii carcinothron, alii clema, multi myrtopetalum. nec non inveniuntur qui hanc feminam esse dicant, marem autem maiorem minusque nigram et geniculis densiorem, semine sub omnibus foliis turgescente.